Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
112 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
deceat, est considerandum : sed tamen inprimis
videndum, ut affectibus consentiat.
1. Ueiiquarum virtulum plerumque alias in alio loco requi-
rimus, decorum nuspiam in oralione abesse debet, ut nec in
vita; semper enim in omnibus dictis et factis, minimis et maxi-
mis hoc decere, illud non decere dicimus.
2. Animorum motus pro rei et personarum conditione variant
quamplurimum; nullibi autem, quam in his, periculosius pecca-
tur. Quapropter natura quam diligentissime observanda est. Ha-
bet enim suum quisque motus sermonem, quem imitari debet
oratio ; in quo genere multo plus arte valet natura et usus.
Quibus in I5i. HI. Neque vero solum in sententiis, sed etiam in
robus.
Or. 21. verbis videndum est, quid deceat vel rem vel personas
vel ipsum, quod assumsisti, genus dicendi.
Or. 2-i 1. Etsi enim sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res
saepe aut probatur aut rejicitur, alio atque alio elata verbo.
Or. 21. 2. Non omnis fortuna, non omnis honor, non omnis aucto-
ritas, non omnis aelas, nec vero locus, aut tempus, aut auditor
omnis, eodem aut verborum genere tractandus est aut senten-
tjarum. — Et saepe vox una, quae imprudenti excidit, plus
nocuit, quam longa profuerat oralio.
Ot. 8, 3. 3. Sicut in oratione nitida notabile est humilius verbum et
velut macula, ila a sermone tenui sublime nitidumque discor-
dai, fitque corruplum, quia in piano tumet. Magno ergo judicio
ornamentis dicendi utendum est.

Art. II.
ft w de tripiice genere dicendi
v' (Or. 23-30. Qt. 12, 10.)
Onot ge- 153. Xria omnino sunt genera dicendi, unum subtile
ncr» dicendi.
Qt. seu tenue, alterum grande atque robustum, tertium alii
medium ex duobus, alii (loridum addiderunt : quorum pri-
mum docendi, secundum movendi, tertium delectandi sive
conciliandi praestat ofllcium.