Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VITUS EX ORNATt'S ABUSl'. 109
tur, et inaudita scctantes, ultra quam possunt, contendant, donec
velut turbulento quodam ardore animi prorepti miras rerum
species effinxerint. lidem in sensibus nunc molles et effeminati,
nunc vasti et aestuantes, semper autem violenti et naturam
paene aspernati. — Qui in eloquendo translationes audaces,
acutissimas antitheses, verba rara et nova quam possunt plu-
rima coacervant, ac tum demum sibi ornate dixisse videntur,
cum in sententiis Veritas, in fictione probabilitas, in rebus et
personis decenlia, in cunctis denique modestia perierit.
Ed tibi hujus rei breviora nonnulla exempla; nam longiora
utilius apud vernaculos scriptores consideraveris, quorum non
pauci nostra aetate ob haec ipsa vitia magnum apud muitos
nomen adepti sunt.
1. Dixerat Virgilius Augusto :
Ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpius, et coeli justa plus parte relinquit.
Sed hoe quidem non satis erat Lucano, qui Neronem alloqui-
tur ita :
I'hara. 1, 53.
Cf. de his
Sed neque in arctoo sedem tibi legeris orbe,
Nec polus adcersi calidus qua mergitur ausiri;
Aetheris immeiisi partem si presseris unam, Biair 15.
Sentiet axis onus. Librati pondera coeli
Orbe tene medio.
2. Hercules apud Senecam ita ad Jovem :
Numquid timemur? Numquid impositum sibi
Non poterit Atlas ferre cum coelo Ilerculem ?
Da, da tuendos, Jupiter, saltern Deos!
Illa licebit fulmen a parte auf eras,
Ego quam tuebor.
In hujusmodi scilicet convenit, quod ait S. Augustinus: Nul/o
modo mihi sonal diserle, quod dicilur inepte.