Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE TITUS EX ORNATUS AßUSU. 107
sis Diis tribuuntur. Nonnemo tamen ex nostratibus hanc senten-
tiam sublimem dixit!
158. Dedecct autem inprimis orationem , quae vel fa- inp^'-
miliarem sermonem imitari, vel affectionem animi expri- ^Jat. ^^ ""
mere debet,
I. Hinc reprehenditur Plinius Jun. qui in ipsis epistolis ex-
quisitum nitorem et omnem elegantiam, praecipue antitheses et
sententias aucupatur argutissimas.
'2. Animus vere commotus, quae sentit, libéré effundit, non
expendit verba, non metitur syllabas, non intorquet compositio-
nem; multa autem minime sectatur argutias. — Jam confer bas
duas epistolas.
Plinius Tironi :
Quamdiu ego trans Padum, lu in Piceno^ minus te reqtiire- 6, i.
bam, postquam ego in Urbe<, tu adhuc in Pieeno^ multo magis;
seu quod ipsa loea, in quibus esse una sole?nus, aerius me lui
commonent, seu quod desiderium absentium nihil perinde ac vi-
cinitas acuit; quoque propius accesseris ad spem fruendi, hoc
impatientius careas. Quidquid in causa ^ eripe me huic lormenUu
Veni; aut ego illuc^ unde inconsulte properavi, revertar, vel ob
hoc solum, ut experiar., an mihi, cum sine me Romac coeperis
esse, similes his epistolas mitlas. Vale.
Cicero Trebatio:
Quaîn sint morosi, qui amant, vel ex hoc intelligi potest : mo- Addiv. 7,25
leste ferebam antea, te invitum istic esse; pungit me rursus,
quod scribis^f esse te istic libenter. Neque enim mea commenda-
tione te non delectari, facile patiebar, et nunc angor., quidquam
tibi sine me esse jucundum, sed hoc tamen malo., ferre nos de-
siderium, quam te non ea, quae spero, consequi.
149. II. Vitiosa superlatio sive in verbis, sive in rebus Quidsuper-
quoque et sententiis, plus audet, quam decet aut natura
patitur.
In quam convenit illud Horalii:
Est modus in rebus, sunl certi denique fines, sat.i.i,i06.
Quos ultra cilraque nequit consistere rectum.