Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
YIII
huic disciplinae propositum est, ut in naturam et
oriyinem omnis cognitionis subtilius inquirat; seel
utindicet et explanet ea rerum capita, quorum con~
sideratione argumenta, ad id, quod volumus, pro-
bandum idonea facilius repcriamus. Ut igitur ad
hunc usum loci, quos plerique omnes cum Cicerone
ex Aristotele depromserunt, mea quidem opinione
sunt aptissimi; sic tamen eum ipsum usum in ulla
alia nisi in oratoria arte habere vix possunt. Etsi
enim, quae historici et ipsi poétae dicunt, ad hosce
locos aliquo modo referri sine dubio queant; nemo
tamen vel historiam vel epistolam vel carmen scri-
pturus, ex locis illis ea,quae dicturus est,quaerenda
sibi putaverit. Qua de causa ut appellantur, ita et
vere sunt loci oratorii.
iVec vero inveniendi tantum doctrinam, sed reli-
quas etiani partes paene omnes operam dedi, ut ex
veterum scriptorum sententia et, quoad ejus fieri
posset, verbis quoque exponerem. Neque enim non
possum consen tire iis, qui priscos haud minus rectis-
simis praeceptis, quam pulcherrimis exemplis opti-
mos dicendi magistros extitisse censeant. Et cum alia
necpauca nec levia argumenta in promptu sint,qui-
hus has institutiones latine tradendas defendamus;
qui eum, quem dixi, veterum usum probaverint, ii
certe aliam a me rationem non requirent, cur hac
quoque in re majorum nostrorum exempla, quam
aetatis hujus consuetudinem sequi maluerim. Neque
enim fore quemquam existimo, qui consentiat, ado-
lescentibus ea, quae veterum ipsorum verbis enun-
tiata intelligant, vernacula lingua interpretatapro-
poni.
Ut denique et magistris explicatio et discipulis
intelligentia facilior redderetur, omnia, quae dicen-
da putabam, ita distinxi, ut gravioris momenti
praecepta majusculis Utteris excudenda curarem; in
suhjeclis autem notis vet praeccpti ralionem redde-
rem vel singulas ejus partes breviter explicarem, vel
denique aliquid ad accuratiorem doctrinam non