Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
, 94- ARTIS DICEXDI P. I. CAP. IX.
mcmbratim, caesimque dicemus. — Similiter oratio, quae
a quotidiana locutione propius abest, hunc ornatum ple-
rumque respuit.
Itaque, ut de nonnullis generibus nominatim dicam :
Or, 61. 1. In historia, in eo, quod appellamus dnJ^txT/xoy (ad hoc
genus etiam pertinent, quas nos dicimus academicas orationes,
sed inprimis panegyrici,) placet, omnia dici illa circumscriptione
ambituque. — Sed curandum, ut in ipsis periodis sit magna
varietas, nec ipsum illud „ omnia " omnino servandum.
2, In epistolis et dialogis periodis grandioribus vix ullus est
locus.
Or.G2. 3. Ad causas vero forenses (et ad omnes similes orationes,
quae pugnam habent et graviores motus,) genus hoc orationis
Or.67. neque totum assumendum est, neque omnino repudiandum. In
his enim causis maximeque iis locis, cum aut arguas, aut refel-
las, plurimum valet incisim et membratim tractata oratio. Nec
ullum genus est dicendi aut melius aut fortius, quam binis aut
ternis ferire verbis, nonnunquam singulis, paulo alias pluribus;
inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa compre-
or. G2. hensio. Crebro autem haec etiam in his orationibus adhibenda
c. 1. est, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut in Verr. II, de
Sicilia, aut exponenda oratio, quae plus dignitatis desiderat,
c. 43. quam doloris, ut in Verr. IV, de Emensi Cerere, de Segestana
C.33.C.53 Diana, de Syracusarum situ. Saepe etiam in amplificanda re
concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio; prae-
cipue tamen exordia frequentissimam periodum admittunt.
CAPïiiris.

DE PROPRIETATIBUS STYLI, QUAE AD ORNATUM
PERTINENT.
Quatuor praecipue styli proprietates hoc loco nobis con-
siderandae sunt : varietas et novitas , quae suavitatem ,
copia et brevitas, quae vim gravitatemque conciliant.