Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PERIODIS. 91
128. Ita autem periodi partes connectendae sunt, ut et pio-
' . ' videnla.
aptissime cohaereant et tamen facile internoscantur.
1. Ad aptam illam junctionem fere condiicif, propositionem
primariam in apodosi, in protasi vero id collocari, quod ad
cam amplificandam excogitatur, maxime si est conditio vel
causa; quae vero iilustrandi gratia adduntur, potius innectantur,
quam subsequantur.
2. In hoc tamen cavendum est plurimum, ne oratio implesa
vel confusa flat : singula potius membra et conjunctione verbo-
rum et collocatione sint discreta, maxime protasis et apodosis :
quo spectat usus duplicis particuiae : Postquam — tum. Qui — is.
Etsi — tamen etc.
§ m-
De numero periodieo.
129. Quaeri solet, totone in ambitu verborum numeri Num tot»
poriodns nu-
tenendi sint, an in primis partibus atque in extremis. ""r^^jg ^f
Qt. 9. 4.'
Plerique enim consent, cadere tantum numerose oportere ter-
minarique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non id
solum. Ponendus est enim ille ambitus, non abjiciendus. Quare
cum aures extremum semper exspectent, in coque acquiesçant,
id vacare numero non oportet : sed ad hunc exitum tamen a
principio ferre debet verborum illa comprehensio, et tota a ca-
pite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistât.
Quae vero principia. quive exitus conveniant, id prae- Qnid in
. , prlncipiis-et
cipue aunum iudicio ponderandum. ciansuiisnu-
merosum.
1. Quae enim hujus rei praecepta tradunt, non satis definita
esse solent. Optime, ait Quintilianus, incipitur a longis, recte
aliquando a brevibus — ; clausulae quoque a longis firmis-
simae, sed claudunt et breves.
2. Diffusius Cicero in pedes, quibus in clausulis sit utendum, or. 63- et
inquirit. Commendatur vulgo crelicus (—v—), dichoreus (—v—v),