Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
86 ARTIS DICENDI P. I. CAP. VIII.
2. Vel plura nunc protasis nunc apodosis connplectitur, ut :
Juv: Si team attente repiitaveris imniinentem singulis momentis, quo-
libet in loco et negotio mortem; si te ad supremi Judicis horren-
dum tribunal ohita morte statim rapiendum cogitaveris ; si parata
improbis in infernis supplicia, nullis unquam finienda saeculis,
si conslilula probis in coelesti regno j^^aeniia, saepe ac diligen-
ter inspexeris : mihi crede, nunquam fiet, ut vel hlandimentls
voluplatum pclliciaris ad scelus, vel objecto cujuscumque cala-
mitatis ac periculi mctu, a recta via retraharis*
SchoL Quae nos, veteres secuti (1), de periodi natura et par-
libus tradidimus, plerisque hodie incerta et vaga videntur; ut
ex quibus judicari saepe non possit, sitne ahqua oratio perio-
dus dicenda, necne, aut in quas ea partes dividatur. Quaesie-
runt igitur definitiones, quibus turn ipsa periodus ab omni aha
verborum continuatione, tum paries ejus inter se ex genere
construclionis, ut ajunt, grammaticae discernerentur. Et alii qui-
dem periodum esse dicunt omnem et solam sentenliam compo-
sitam, in qua secundaria (quae regitur) antecedat primariam,
(ex qua pendet,) ut : n. 118. Nam cum; — alii autem eam
orationem, quae sententias interjectas habeat; itaque : Scipio
exercitum in Africain trajecil, ut Uannibalem ex Italia deduce-
ret, his vulgaris est sermo, qui in periodum mutatur, si dicas :
Scipio, ut Uannibalem ex Italia deduceret, exercitum in Africain
trajecit. Sunt etiam, qui omnem sensum absolutum, periodum
vocent. Jam vero Iiaec et similia primum quidem arbitraria
sunt, et ab ipso usu hujus vocabuli, periodum dico, remola :
Neque enim illi hoc nobis explicant, quod, cum periodum di-
cimus, cogitamus, sed potius praescribunt, quodnam orationis
genus in posterum periodum appellare debeamus. Quod si de-
ünire est, nihil illo facilius. Sed falsa etiam ratione ducuntur,
quod existimant, e grammaticis praeceptionibus definitionem esse
petendam, quo scilicet accuratius circumscripta esse queat. Pe-
(1) Vide passim paene oranes Rhetores. — Cicero, quamvis ipsam defiuitio-
uem non ponat, ubi tamen de peiiodo disputât, eam nunc orationi brevi,
nunc non illigatae, nunc non numerosae opponit; tria ergo haec postulat, ut
sit civrumscripiio paullo amplior, illigata et numerosa.