Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
VI
nostri aeci scriptoribus placuere, utiliter assumi,
ita nonnulla ab hoc instituto aliéna esse videbantur.
Quod enim ex re ipsa natum esse intelliyo, ut scilicet
omnia dicendi praecepta opere uno comprehenderen-
tur; id etiam ad breviorem planioremque tractatio-
nem con ferre aliquantum posse fateor. Enimvero ut
de ea, quae proprie eloquentia dicitur, nec accura-
tius nec fusius quam de reliquis solutae orationis
operibus praeciperetur, id neque mori alicujus aeta-
tis, nec illi, qunm in deliciis habent, logicae divisio-
nis aequabilitaticoncedendum putavi. Praeterquam
enim, quod eloqueniiae sacrae et profanaeusus et per
se ipse yravissimus et discentium plerisque frequens
futurus est; ea est hujus facultatis vis atque ratio,
ut qualibet alia magis adolescentium ingénia ad
omnem humanitatem informet. Neque igitur earn in
parte aliqua communi inclusi; sed posteaquam de
nonnullis solutae orationis generibus in parte se-
cunda disserueram, tertiam adjunxi, in qua rheto-
ricae praecepta more consueto executus sum. In ilia
autem secundaparte, etsipraeter epistolam, narra-
tionem et descriptionem, vitas quoque, historiam et
dialogos brevissime tractavi; multitudinem tamen
operum, de quibus plerique nostra aetate praeci-
piunt, persequendam esse non sum ratus. Sic enim
mihi cum lullio (1), cui consentit Fabius, recte sta-
tuere videor : cum tradita sunt cujusque artis difji-
cillima, reliqua, quia aut faciliora au t simili a sint,
tradi non necesse esse; ut in pictura, qui hominis
speciem pingere perdidicerit, posse eum cujusvis vel
formae vel aetatis, etiamsi non didicerit, jnngere;
neque esse periculum,qui leonem aut taurumpingat
egregie,neidemin tnultis aliis quadrupedibus facere
non possit. Neque enim est omnino ars ulla, in qua
omnia, quae ilia arte efficipossunt,a doctore tradan-
tur: sedquiprimarum et certarum rerum gcneraipsa
(1) De or. 2, IG,