Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 82 --
Fertilis, assiduo si non renovetur aratro,
Nil, nisi cum spinis gramen, habebit ager.
Tempore qui longo steterit, male curret, et inter
Carceribus misses ultimus ibit equos.
Vertitur in teneram cariem, rimisque debiscit,
Si qua diu solitis cymba vacavit aquis.
Ovid. Trist. V. 12. 23.
O quam dura premit miseros conditio vitae!
Nec mors humano subiacet arbitrio.
Dulce mori miseris, sed mors optata recedit:
At quum tristis erit, praecipitata venit.
Corn. GalUis Eleg. I. 113.
Corpora debentur moestis exsanguia bustis:
EfFugiunt structos nomen honorque rogos.
Occidit et Theseus, et qui comitavit Oresten:
Sed tamen in laudes vivit uterque suas.
Ovid. Pont. III. 2. 31.
Haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
Nudus ad infernas, stulte, vehêre rates!
Victor cum victis pariter miscebitur umbris,
Consule cum Mario, capte lugurtha, sedes!
Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro.
Optima mors, parcâ quae venit apta die.
Propert. HI. 3. 35.