Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 77 --
Firma valent per se, nullunique Macliaona quae-
runt:
Ad medicam dubius confugit aeger opem.
Ovid. Pont. III. 4.. 7.
Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
Non facit ille deos: qui colit, ille facit.
MaHial. Epig. VIII. 3.
Turpe quidem dictu: sed, si modo vera fatemur.
Vulgus amicitias utilitate probat.
Ovid. Pont. II. 3. 7.
Non tellus eadem parit omnia: vitibus ilia
Convenit, haec oleis: hac bene farra virent.
Ovid. A. A. I. 757.
Acer et ad palmae per se cursurus honores,
Si tamen horteris, fortius ibit, equus.
Ovid. Pont. II. 11. 21.
Si tibi difficilis formam natura negavit,
Ingenio formae damna repende tuae.
Ovid. Her. XV. 31.
Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto:
Auxilium multis succus et herba fuit.
Ovid. R. A. II. 131.