Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 70 -
tium pueri animum eius ad inquirendum everberat.
Quaerit igitur compressius violentiusque. Tum puer,
matre urgente, lepidi atque festivi mendaeii cou-
silium capit: actum in Senatu dixit, utrum vide-
retur utilius exque republica esse, imusne ut duas
uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
Hoc ilia ut audivit, animo compavescit: domotre-
pidans egreditur: ad ceteras matronas defert, quod
audierat. Perveniunt ad Senatum postera die ma-
trumfamilias caterva ; lacrymantes atque obsecran-
tes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam
ut uni duae. Senatores ingredientes in Curiam ,
quae ilia mulierum intemperies et quid sibi postu-
latio isthaec vellet, mirabantur. Puer Papirius
in medium Curiae progressus, quid mater audire
institisset, quid ipse matri dixisset , rem, sicuti
fuerat, denarrat. Senatus, fidem atque ingenium
pueri deosculatus, consultum facit, uti posthac pueri
cum patribus in Curiam ne introeant, praeter ille
unus Papirius: eique puero postea cognomentum,
honoris gratia, inditum Praetextatus, ob loquendi
tacendique in aetate praetextae prudentiam. GeU.
N. A. I. 23.
40. Cyrus, subactii Asia, et universe Oriente
in potestatem redacto, Scythis bellum infert. Erat