Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 68 -
contemplatione tanti ac tarn ornati exercitus glo-
riabundus, Hannibalem adspicit, et: Putasne, in-
quit , conferri posse, ac satis esse credis Roma-
nis haec omnia? Tum Poenus, eludens ignaviam
imbelliamque militum eius pretiose armatorum :
Satis plane, inquit, satis esse credo Romanis
haec omnia, etiamsi avarissimi sunt. Nihil pror-
sus neque tarn lepide, neque tam acerbe dici
potest. Rex de numero exercitus sui ac de ae-
quiparatione aestimanda quaesierat : respondit Han-
nibal de praeda. Gell. N. A. V. 5.

38. Dicunt, quum coenaret Crannone in Thes-
salia Simonides apud Scopam, fortunatum homi-
nem et nobilem , cecinissetque id carmen , quod
in eum scripsisset, in quo multa, ornandi causa,
poëtarum more in Castorem scripta et Pollucem
fuissent, nimis ilium sordide Simonidi dixisse,
se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo
carmine daturum : reJiquum a suis Tyndaridis,
quos aeque laudasset, peteret, si ei videretur.
Paullo post esse ferunt nunciatum Simonidi, ut
prodiret ; iuvenes stare ad ianuam duos quos-
dam, qui eum magnopere evocarent ; surrexisse
ilium ipsam, prodisse, vidisse neminem. Hoc
interim spatio conclave illud, ubi epularetur