Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 67 -
talibus navigatie sacrilegis detur? Idque homo
acutus quum bene planeque percepisset, in ea-
dem sententia perseverabat. Qui quum ad Pe-
loponnesum classem appulisset et in fanum ve-
nisset lovis Olympii, aureum ei detraxit ami-
culum grandi pondéré, quo lovem ornarat ex
manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo ; at-
que in eo etiam cavillatus est, aestate grave esse
aureum amiculum, hyeme frigidum : eique la-
neum pallium iniecit, quum id esse ad omne
anni tempus diceret. Idemque Aesculapii Epi-
dauri barbam auream demi iussit. Neque enim
convenire, dixit, barbatum esse filium, quum in om-
nibus fanis pater imberbis esset. Cic. N. D.
III. 34.
37. In libris veterum memoriarum scriptum est,
Ilannibalem Carthaginiensem apud regem Antio-
chum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio
huiuscemodi fuit. Ostendebat ei Antiochus in
campo copias ingentes, quas bellum populo Ro-
mano facturus comparaverat: convertebatque exer-
citum insignibus argenteis et aureis splendentem.
Inducebat etiam currus cum falcibus, et elephan-
tos cum turribus , equitatumque frenis, ephippiis,
monilibus, phaleris praefulgentem. Atque ibi rex.