Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 64 —
prehensvfS esset, ea res ei homini capitalis esset.
Tanto Athenienses odio flagrabant finitimorum
liominum Megarensium. Tum Euclides, qui indi.
dem erat, quique ante id decretum et esse Athe-
nis et audire Socratem consueverat, postquam id
decretum sanxerant, sub noctem, quum adve-
sperasceret, tunicä longa muliebri indutus et pal-
lio versicolore amictus et caput rica velatus, e do-
mo sua Megaris Athenas ad Socratem commea-
bat ; ut vel noctis aliquo tempore consiliorum
sermonumque eius fieret particeps: rursusque
sub lucem .miliia passuum paullo amplius viginti,
eadem veste ilia tectus, redibat. Gell. N. A.
Yl. 10.
32. Argiae sacerdotis , Cleobis et Biton, filii,
praedicantur. Nota fabula est. Quum enim il-
1am ad solenne et statum sacrificium curru vehi
ius esset, satis longe ab oppido ad fanum, mo-
rarenturque iumenta : tunc iuvenes ii, quos
modo nominavi, veste positâ, corpora oleo per-
unxerunt ; ad iugum accesserunt. Ita sacerdos«
advecta in fanum, quum currus esset ductus a fi-
liis, precata a Dea dicitur, ut illis praemium da-
ret pro pietate, quod maximum homini dari pos-
set a Deo: post epulatos cum matre adolescentes