Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- C.3 —
preces suas irae eius opponeret: non facturum se,
quod petisset, iuravit. Tunc Anaximenes: Peto,
inquit, ut Lampsacum diruas. Haec velocitas
sagacitatis oppidum, vetustii nobilitate inclytum ,
exitio, cui destinatum erat, subtraxit. Val. Max.
VII. 3. ext. 4.
30. Demosthenis astutia mirifice cuidam ancil-
lae succursum est, quae pecuniam depositi nomine
a duobus hospitibus acceperat, e^ conditione, ut
illam simul utrisque redderet. Quorum alter in-
teriecto tempore, tamquam mortuo socio, squalore
obsitus, deceptae omnes numos abstulit. Super-
venit deinde alter, et depositum petere coepit.
Haerebat misera in maxima pariter et pecuniae
et defensionis penuria, iamque de laqueo et su-
spendio cogitabat. Sed opportune Demosthenes ei
patronus affulsit. Qui ut in advocationem venit:
Mulier, inquit, parata est depositi se fide solvere;
sed nisi socium adduxeris, id facere non potest,
quoniam , ut ipse vociferaris , haec dicta est lex ,
ne pecunia alteri sine altero numeretur. Val. Max.
VII. 3. ext. 5.
31. Decreto suo Athenienses cavtsrant, ut, qui
Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem