Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 02 —
27. Scythes Anacharsis pro nihilo pecuniam
ducebat. Huius epistola fertur his verbis : Ana-
charsis Hannoni Salutem. Mihi amictui est Scy-
thicum tegmen : calceamentum , solorum callum :
cubile, terra: pulpamentum, fames: lacté, caseo,
carne vescor. Quare ut ad quietum me licet ve-
nias. Munera autem ista , quibus es delectatus ,
vel civibus tuis, vel diis immortalibus dona. Cic.
Tusc. V. .33.
28. Sophocles , doctissimus homo, poëta qui-
dem divinus , quum ex aede Herculis patera au-
rea gravis surrepta esset, in somnis vidit ipsum
Deum dicentem, qui id fecisset. Quod semel
ille iterumque neglexit. Ubi idem saepius, adscen-
dit in Areopagum : detulit rem. Areopagitae com-
prehendi iubent eum, qui a Sophocle erat nominatus.
Is , quaestione adhibita, confessus est, pateramque
retulit. Quo facto fanum illud Indicis Herculis
nominatum est. Cic. Div. I. 25.
29. Lampsacenae urbis salus unius vaframenti
beneficio constitit. Nam quum ad excidium eius
summo studio Alexander ferretur, progressum-
que extra moenia Anaximenem, praeceptorem
suum, vidisset; quia manifestum erat, futurum, ut