Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 59 —
omni re, quaecunque in disceptationein quaestio-
nemque vocaretur, se copiosissime dicturum esse
profitetur ; isque princeps ex omnibus ausus est
in conventu poscere, qua de re quisque vellet
audire. Cui tantus honos habitus est a Graecia,
soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua,
sed aurea statueretur. Cic. de Orat. III. 32.
21. Veteranus, quum die sibi dicto periclita-
retur, accessit in publico ad Caesarem, roga-
vitque ut sibi adesset. Ille advocatum, quem
ex comitatu suo elegerat, sine mora dedit, com-
mendavitque ei litigatorem. Exclamavit ingenti
voce veteranus: At non ego, Caesar, péricli-
tante te Actiaco bello , vicarium quaesivi ; sed
pro te ipse pugnavi ; detexitque impressas cica-
trices. Erubuit Caesar venitque in advocatio-
nem ; ut qui vereretur non superbus tantum,
sed etiam ingratus videri. Macroh. Saturn.
II. 5.
22. Caius Fannius, quod accidit, multo ante
praesensit. Visus est sibi per nocturnam quietem
iacere in lectulo suo compositus in habitum stu-
dentis, habere ante se scrinium ita , ut solebat :
mox imaginatus est venisse Neronem, in toro