Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 54 —
ut, quum ad eam duceretur, damnatus ab Ephoris,
et esset vultu hilari atque laeto, dixissetque ei
quidam inimicus : Contemnisne leges Lycurgi?
responderit : Ego vero illi maximam gratiam ha-
beo, qui me eâ poena multaverit, quam sine mu-
tuatione et sine versura possem dissolvere. Cic.
Tusc. 1. 42.
8. Milesius Thaïes, ut obiurgatoi-es suos con-
vinceret, ostenderetque, etiam philosophum, si ei
commodum esset, pecuniam facere posse, omnem
oleam, antequam florere coepisset, in agro Mile-
sio coëmisse dicitur. Animadverterat fortasse qua-
dam scientia, olearum ubertatem fore. Cic. de
Divin. I. 49.
9. Stilponem Megareum philosophum , acutum
sane hominem et probatum temporibus illis acce-
pimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebrio-
sum et mulierosum fuisse. Neque hoe scribunt
vituperantes, sed potius ad laudem. Vitiosam enim
naturam ab eo sic edomitam et compressam esse
doctrinâ, ut nemo umquam vinolentum illum, nemo
in eo libidinis vestigium viderit. Cic. Fat. 5.
10. Domitianus inter initia principatus quoti-