Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- Oo
inquit, niiserum , quod ne uno quidem adimc po-
titus sum! Val. Max. VIII. 14. ext. 2.
4. Augustus exceptus est a quodam coena sa-
tis parca et quasi quotidiana. Nam paene nulli
se invitanti negabat. Post epulum igitur inops
ac sine ullo apparatu discedens, vale dicenti hoc
tantum insusurravit: Non putabam me tibi tam
familiarem. Macrob. Saturn. 11. 4.
5. luvenes Tarentini, multa de Pyrrho rege
securius inter coenam locuti, quum rationem facti
reposcerentur, et neque negari res neque defendi
posset, risu sunt et opportune ioco elapsi. Nam-
que unus ex iis, Immo, inquit, nisi lagena de-
fecisset, occidissemus te. Eaque urbanitate tota
est invidia criminis dissoluta. Quinctü. VI.
6. Alexander, quum in Sigeo ad Achillis tumu-
lum adstitisset: O fortunate, inquit, adolescens, qui
tuae virtutis Ilomerum praeconem inveneris! Et
vere: nam nisi Ilias ilia exstitisset, idem tumulus,
qui corpus contexerat, nomen etiam obruisset. Cic.
Arch. 10.
7. Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen qui-
dem proditum est, mortem tantopere contemsit,