Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 50 —
26. Quid dulcius, quam habere, quîcum omnia
audeas sic loqui, ut tecum ? Quis esset tantus
fructus in prosperis rebus , nisi haberes, qui illis
aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre
difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam, quam
tu , ferret. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt,
pluribus locis utimur, quam amicitia. Cic. Amic.
6. 6—8.
27. Breve tempus aetatis satis est longum ad
bene honesteque vivendum. Sin processeris lon-
gius, non magis est dolendum, quam agricolae
dolent, praeteritâ verni temporis suavitate, aesta-
tem autumnumque venisse. Ver enim tamquam
adolescentiam significat, ostenditque fructus futu-
res: reliqua tempora demetendis fructibus et perci-
piendis accommodata sunt. Cic. Senect. 19. 14.
28. In rebus prosperis , et ad voluntatem no-
stram fluentibus , superbiam , fastidium arroganti-
amque magno opere fugiamus. Nam ut adversas
res, sic secundas immoderate ferre, levitatis est :
praeclaraque est aequabilitas in omni vita et idem
semper vultus eademque frons, ut de Socrate,
item de Caio'Laelio accepimus. — Itaque recte
ii praecipere videntur, qui monent, lit, quanto su-