Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 48 —
alii prodesse possent: in hoc naturam debemus du-
cem sequi, communes utilitates in medium afFerre,
mutatione officiorum, dando, accipiendo, tum artibus,
turn opera, tum facultatibus, devincire hominum
inter homines societatem. Cic. Off. I. 7. 5.
22. Hominem Natura non solum celeritate men-
tis orna vit, sed etiam sensus, tamquam satellites,
attribuit, ac nuncios: et rerum plurimarum ob-
scurarum necessarias intelligentias enudavit, quasi
fundamenta quaedam scientiae : figuramque corpo-
ris habilem , et aptam humano ingenio dedit.
Nam quum ceteras animantes abiecisset ad pastuni,
solum hominem ere.xit, ad coelique, quasi cogna-
tionis domiciliique pristini-, conspectum excitavit.
Cic. Leg. I. 9.
23. Animal hoc providum, sagax , multiplex,
acutum, raemor, plenum rationis et consilii ,
quem vocamus Hominem, praeclara quadam con-
ditione generatum est a supremo Deo. Solum
est enim ex tot animantium generibus atque na-
turis particeps rationis et cogitationis, quum ce-
tera sint omnia expertia. Quid est autem, non
dicam in homine, sed in omni coelo atque ter-
ra , ratione divinius ? quae quum adolevit atque