Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 43 —
et communitas evertatur necesse est. Cic. Off.
III. 22.
5. Ut magistratibus leges, ita populo praesunt
magistratus ; vereque dici potest, magistratum le-
gem esse loquentem : legem autem, mutum magi-
stratum. Cic. Leg. III. 1.
6. Animum vincere, iracundiam cohibere, vi-
ctoriam temperare , adversarium nobilitate , ingé-
nié, virtute praestantem, non modo extollere ia-
centem , sed etiam amplificare eius pristinam
dignitatem : haec qui faciat, non ego eum cum
summis viris comparo, sed simillimum Deo iudico.
Cic. Mar cell. 3.
7. Ut in corporibus magnae dissimilitudines
sunt (alios enim videmus velocitate ad cursum,
alios viribus ad luctandum valere : itemque in for-
mis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem), sic
in animis essistunt etiam maiores varietates. Cic.
Off. I. 30.
8. Non deterret sapientein mors, quae pro-
pter incertos casus quotidie imminet, propter bre-
vitatem vitae numquam potest longe abesse, quo-