Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 35 --
Totamque flammis arborein circumdedit,
Ilosti dolorem daninp miscens sanguinis.
Aquila, ut periclo mortis eriperet suos,
Incoluraes natos supplex vulpi reddidit,
XI. AESOPUS ET PETULANS. III. 5.
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
Tanto, inquit, meiior. Assem deinde illi dedit,
Sic prosecutus : Plus non habeo meliercule,
Sed unde accipere possis, monstrabo tibi.
Venit ecce dives et potens; huic similiter
Impinge lapidem, et dignum accipies praemium.
Persuasus ille fecit, quod monitus fuit.
Sed spes fefellit impudentem audaciam :
Comprensus namque poenas persolvit cruce.
XII. PAVO AD IÜNONEM. III. 18.
Pavo ad lunonem venit, indigne ferens,
Cantus luscinii quod sibi non tribuerit :
Ilium esse cunctis auribus admirabilem;
Se derideri, simul ac vocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit Dea:
Sed forma vincis, vincis magnitudine ;
Nitor smaragdi collo praefulget tuo,
Pictisque plumis gemmeam caudam explicas. —
Quo mi, inquit, mutam speciem, si vincor sono? —
3*