Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 30 —
spernari regis liberalitatem videretur. Cic. Tusc.
V. 32.
51. Sophocles ad sutnmam senectutem tragoe-
dias fecit : quod propter studium quum rem fami-
liarem negligere videretur, a filiis in iudicium voca-
tus est, ut ilium, quasi desipientem, a re familiari
removerent indices. Tum senex dicitur eam fabu-
1am, quam in manibus habebat, et proxime scri-
pserat, Oedipum Coloneum , recitasse iudicibus ,
quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur.
Quo recitato, sententia iudicum est liberatus. Cic.
Senect. 7. 5.
52. Diagoras tres filios adolescentes habuit, unum
pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem :
eosque omnes vidit vincere coronarique eodem
Olympiae die. Et quum ibi eum tres adolescentes
amplexi, coronis suis in caput patris positis, sua-
viarentur : quumque populus gratulabundus flores
undique in eum iaceret : ibi in stadio, inspectante
populo, in osculis atque in manibus filiorum ani-
mam efflavit. Gell. Noct. Attic. III. 15.