Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 27 --
tentes non alligari videmus. Val. Max. VII. 2.
extr. 14.
41. Polycratem Samium, felicem appellant. Ni-
hil acciderat ei, quod nollet, nisi quod annulum,
quo delectabatur, in mare abiecerat. Ergo infelix
una molestiâ: felis rursus, quum is ipse annulus in
praecordiis piscis inventus est. Cic. de Fin. V. 30.
42. Stilpo, capta patria, amissis liberis, amissa
uxore, quum ex publico incendio solus et tamen
beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cogno-
men ab exiüo urbium Poliorcetes fuit, Num quid
perdidisset ? Omnia, inquit, bona mea mecum
sunt. Senec. Epi$t. 9.
43. Inter alia dicta hoc Traiani fertur egre-
gium : amicis enim culpantibus, quod nimis circa
omnes communis esset, respondit : Talem se esse
imperatorem privatis, quales esse sibi imperatores
privatus optasset. Eutrop, VIII. 2.
44. Agesilaus etsi aliquot vulnera acceperat in
proelio apud Coroneam, et iratus videbatur om-
nibus, qui adversus eum arma tulerant, tamen
antetulit irae religionem, et hostes vetuit violari,