Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 25 —
Falernum hoc, annorum quadraginta est! Bene,
inquit, aetatem fert. Macroh. Saturn. II. 3.
32. Idem quum Lentulum, generum suum, exi-
guae naturae hominem, longo gladio accinctum
vidisset: Quis, inquit, generum meum ad gladium
alligavit? Macroh. Saturn. II. 3.
33. Codrus se in medios immisit hostes, veste
famulari, ne posset agnosci, si esset ornatu regio:
quod oraculum erat datum, si rex interfectus es-
set, victrices Athenas fore. Cic. Tusc. I. 48.
34. Leonidas, rex Lacedaemoniorum, se in Ther-
mopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta,,
quum esset proposita aut fuga turpis, aut gloriosa
mors, opposuit hostibus. Cic. de Fin. II. 30.
35. Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretri-
cum philosophum, quum quidam quaereret, quid
ei coecitas attulisset, respondisse: Puero ut uno es-
set comitatior. Cic. Tusc. V. 39.
36. Milo Crotoniates quum iam senex esset,
athletasque se in curriculo exercentes videret,
adspexisse lacertos suos dicitur , illacrimansque