Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 24 —
traditurum, respondisse dicitur: Oblivisci se malle
discere. Credo, quod haerebant in memoria, quae-
cunque audierat vel viderat. Cic. Acad. IV. 1.
28. Leontinus Gorgias centum et septem com-
plevit annos, neque umquam in suo studio atque
opere cessavit. Qui, quum ex eo quaereretur, cur
tamdiu vellet esse in vita : Nihil habeo, inquit,
quod incusem senectutem. Praeclarum responsum
et docto homine dignum! Cic. Senect. 5. 2.
29. Abderites Protagoras, sophistes temporibus
illis vel maximus, quum in principio libri sui sic
posuisset : de Diis, neque ut sint, neque ut non
sint, habeo dicere ; Atheniensium iussu urbe atque
agro est exterminatus, librique eius in concione
combusti. Cic. A^. D. I. 2.
30. Rex Prusias, quum Hannibali apud eum ex-
sulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod
exta prohibèrent. At tu, inquit, carunculae vi-
tulinae mavis, quam imperatori veteri, credere?
Cic. I)iv. II. 24.
31. M. Cicero, quum apud Damasippum coena^
ret, et ille mediocri vino posito diceret : Bibite