Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 11 —
i)l, Oniniuin societatum nulla praestantlor est, nulla
firmior, quam quum viri boni, moribus similes,
sunt familiariter coniuncti. Cic. Off, I. 17. 7,
92. Ut cupiditatibus principum et vitiis infici solet
tota civitas: sic eraendari et corrigi continen-
tiä. Cic. Leg, m. 13.
93. Consuetudinis magna vis est. Pernoctant ve-
natores in nive: in montibus uri se patiun-
tur ; pugiles caestibus contusi ne ingemiscunt
quidem. Cic, Tusc, II. 17.
94. Omnibus, qui patriam conservaverunt, adiu-
verunt, auxerunt, certus est in coelo et defi-
nitus locus, ubi beati aevo sempiterno fruuntur.
Cic, Somn. Scip, 3. 2.
95. Nihil est, quod tibi maiori fructui gloriaeque
esse possit, nec quidquam ex omnibus rebus
humanis est praeclarius aut praestantius, quam
de republica bene mereri. Cic. Fam. X. 5.
96. Non solum adventus belli, scd etiam metus
ipse affert calamitatem. Nam quum hostium
copiae non longe absunt, etiamsi eruptio facta
nulla sit, tamen pecora relinquuntur, agricul-
tura deseritur, mercatorum navigatio conquie-
seit. Cic. Manil. 15.