Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— JO —
84. Perfugium videtur omnium laborum et solli-
citudinum esse somnus; at ex eo ipso plurimae
curae metusque nascuntur. Cic. Div. H. 72.
85. Si alterutrum sit optandum, malim equidem
indisertam prudentiam, quam stultitiam lo-
quacem. Cic. de Orat. III. 142.
8(). Deum esse qui dubitet, liaud sane intelligo,
cur non idem, sol sit, an nullus sit, dubitare
possit. Cic. N. D. II. 4.
87. Verum illud est, quod dicitur, multos mo-
dios salis simul edendos esse, ut amicitiae mu-
nus expletum sit. Cic. Amic. 10. 3.
88. Omnium rerum, ex quibus aliquid acquiritur,
nihil est agricultura melius, nihil uberins,
nihil dulcius, nihil homine libero dignius. Cic.
Off. 1. 42. 20.
89. Is mihi videtur amplissimus, qui sua virtute
in altiorem locum pervenit; non, qui adscen-
dit per alterius incommodum et calamitatem.
Cic, Rose, Amer. 30.
90. Plerique amicos eos potissimum diligunt, ex
quibus sperant se maximum fructuui esse ca-
ptures. Cic. Amic. 79.