Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
41. Ut îigri non omnes frugiferi sunt, qui coluu-
tur, sic aninii non omnes culti fructum ferunt.
Cic. Tiisc. II. 5.
42. Neque turpis mors forti viro potest accidere,
nec misera sapienti. Cic. Cat. IV. 3.
43. Fundamentum perpetuae commendationis et
famae est iustitia, sine qua nihil potest esse
\ laudabile. Cic. Off, IL 71.
44. Sapiens quum stultorum vitam cum sua compa-
rât, magna afficitur voluptate. Cic. Fin, I. 10,
45. Nulla est haec amicitia, quum alter verum
audire non vult, alter ad mentiendum paratus
est, Cic. Amic. 98.
46. Humanus animus cum alio nullo, nisi cum
ipso Deo, si hoc fas est dictu, comparari pot-
est. Cic. Tusc. V. 38.
47. Non viribus, aut velocitate, aut celeritate cor-
porum res magnae geruntur : sed consilio,
auctoritate , sententia. Cic. Senect. 6.
48. Ut ager, quamvis fertilis, sine cultura fru-
ctuosus esse non potest; sic sine doctrina ani-
mus. Ita est ntraque res sine altera debilis.
Cic. Tusc. IL 5.