Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 138 --
Obruit, humanum purget ut ignis onus.
Excutitur somno stulte pia mater: et amens.
Quid facis? exclamat : membraque ab igne rapit.
Cui Dea, Dum non es, dixit, scelerata fuisti :
Irrita materno sunt mea dona metu.
Iste quidem mortalis erit : sed primus arabit,
Et seret, et cultâ praemia toilet humo.
Dixit ; et egrediens nubem trahit, inque dracones
Transit, et aligero tollitur axe Ceres.
Sunion expositum, Piraeaque tuta recessu
Linquit, et in dextrum quae iacet ora latus.
Hinc init Aegaeum, quo Cycladas adspicit omnes;
loniumque rapax, Icariumque legit.
Perque urbes Asiae longum petit Hellespontum :
Diversumque locis alta pererrat iter.
Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos;
Hinc Libys, hinc Meroë, siccaque terra subest.
Nunc adit Hesperios, Ehenum, Rhodanumque,
Padumque,
Teque, future parens, Thybri, potentis aquae.
Quo feror ? immensum est erratas dicere terras :
Praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
Errat et in coelo, liquidique immunia ponti
Alloquitur gelido proxima signa polo:
Parrbasides stellae, (namque omnia nosse potestis.