Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 13G -
Sub love iluravit multis immota diebus,
Et lunae patiens , et pluvialis aquae.
Fors sua cuique loco est. Quo nunc Cerealis Eleusin,
Dicitur hoc Celei rura fuisse senis.
Ille domum glandes excussaque mora rubetis
Portât, et arsuris arida ligna focis.
Filia parva duas redigebat rupe capellas;
Et tener in cunis filius aeger erat.
Mater, ait virgo, (mota est Dea nomine matris):
Quid facis in solis incomitata iugis?
Restitit et senior, quamvis onus urget, et orat
Tecta suae subeat quantulacunque casae.
Ilia negat: (simularat anum, mitraque capillos
Presserat) instanti talia dicta refert:
Sospes eas, semperque parens: mihi filia rapta est.
Heu melior quanto sors tua sorte meâ!
Dixit: et, ut lacrimae (neque enim lacrimare Deo-
rum est)
Decidit in tepidos lucida gutta sinus.
Fient pariter, molles animi, virgoque senexque;
E quibus haec iusti verba fuere senis :
Sic tibi, quam raptam quereris, sit filia sospes :
Surge; nec exiguae despice tecta casae.
Cui Dea, Duc, inquit: scisti, qua cogéré posses.
Seque levât saxo, subsequiturque senem.