Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 13Ó -
Liistrarat, terrae cornua trina suae.
Quacunque ingreditur, miseris loca cuncta querelis
Implet, ut amissum quum gemit ales Ityn.
Perque vices modo, Persephone, modo, Filia, clamat.
Clamat, et alternis nomen utrumque ciet.
Sed neque Persephone Cererem, neque filia matrem
Audit: et alternis nomen utrumque perit.
Unaque, pastorem vidisset an arva colentem.
Vox erat, Hac gressus si qua puella tulit?
Iam color unus inest rebus; tenebrisque teguntur
Omnia: iam vigiles conticuere canes.
Alta iacet vasti super ora Tvphoëos Aetne,
Cuius anhelatis ignibus ardet humus.
Blic accendit geminas pro lampade pinus:
Hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.
Est specus exesi structura pumicis asper;
Non homini regio, non adeunda ferae:
Quo simul advenit, frenatos curribus angues
lungit, et aequoreas sicca pererrat aquas.
Effugit et Syrtes, et te, Zanclaea Charybdi,
Et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes ;
Hadriacumque patens late, bimaremque Corinthon.
Sic venit ad portus , Attica terra , tuos.
Hic primum sedit gelido moestissima saxo.
Illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.