Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 134 -
Nec mora, Me miseram, Filia, dixit, ubi es?
Mentis inops rapitur, quales audire solemus
Threïcias fusis Maenadas ire comis.
Ut vituio mugit sua mater ab ubere rapto,
Et quaerit foetus per nemus omne suos ;
Sic Dca, nec retinet gemitus; et concita cursii
Fertur; et e campis incipit, Henna, tuis.
Inde puellaris nacta est vestigia plantae,
Et pressam noto pondéré vidit humum.
Forsitan ilia dies erroris summa fuisset.
Si non turbassent signa reperta sues.
Iamque Leontinos, Amenanaque flumina cursu
Praeterit, et ripas, herbifer Aci, tuas :
Praeterit et Cyanen, et fontem lenis Anapi,
Et te, vorticibus non adeunde Gela.
Liquerat Ortygien, Megareaque, Pantagienque,
Quaque Symaetheas accipit aequor aquas;
Antraque Cyclopum, positis exusta caminis,
Quique locus curvae nomina falcis liabet :
Himeraque, et Didymen , Acragantaque, Tauro-
menonque,
Sacrorumque Melan pascua laeta boum.
« Hinc Camerinan adit, Thapsonque et Heloria Tempe,
Quaque patet Zephyro semper apertus Eryx.
Iamque Peloriaden, Lilybaeaque, iamque Pachynon