Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 132 --
Volvitur in praeceps, longoque per aëra tractu
Fertur; ut interdum de coelo Stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverse maximus orbe
Excipit Eridanus, spumantiaque abluit ora.
Naîdes Hesperiae trifidâ fumantia flammâ
Corpora dant tumulo, signantque hoc carmine
saxum:
Hic situs est Phaëthon, currûs auriga paterni :
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.
Raptus Proserpinae.
{Ovid. Fast. IV. 419.)
Terra tribus scopulis vastnm procurrit in aequor
Trinacris, a positu nomen adepta loci.
Grata domus Cereri. Multas ibi possidet urbes.
In quibus est culto fertilis Henna solo.
Frigida coelestum matres Arethusa vocarat.
Venerat ad sacras et Dea flava dapes.
Filia, consuetis ut erat comitata puellis,
Errabat nudo per sua prata pede.
Valle sub umbrosa locus est, adspergine multa
Uvidus ex alto desilientis aquae.
Tot fuerant illic, quot habet natura, colores:
Pictaque dissimili flore nitebat humus.