Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— J31 —
At coeli miserere tui. Circumspice utnimque;
Fumat uterque polus : quos si Titiaverit ignis,
Atria vestra ruent. Atlas, en ! ipse laborat,
Vixque suis humeris candentem sustinet axem.
Si fréta, si terrae pereunt, si regia coeli ;
In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
Si quid adhuc superest, et rerum consule summae.
Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
Ulterius potuit, nec dicere plura ; suumque
Retulit os in se, propioraque Manibus antra.
At pater omnipotens. Superos testatus, et ipsum.
Qui dederat currus , nisi opem ferat, omnia fato
Interitura gravi ; summam petit arduus arcem,
Unde solet latis nubes inducere terris,
Unde movet tonitrus, vibrataque fulmina iactat.
Sed neque, quas posset terris inducere, nubes
Tunc habuit: nec, quos coelo dimitteret, imbres.
Intonat, et dextra libratum fulmen ab aure
Misit in aurigam, paritçrque animâque rotisque
Espulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi : et saltu in contraria facto
Colla iugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent, illic temone revulsus
Axis, in hac radii fractarum parte rotarum :
Sparsaque sunt late laceri vestigia currûs.
At Phaëthon, rutilos flammâ populante capillos,