Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 128 --
Ardet in immensum geminatis ignibus Aetne,
Parnassusque biceps, et Erjx, et Cynthus, et Othrys
Et tandem Rliodope nivibus caritura, Mimasque,
Dindymaque, et Mycale, natusque ad sacra Ci-
thaeron.
Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet,
Ossaque cum Pindo, maiorque ambobus Olympus,
Aëriaeque Alpes, et nubifer Apenninus.
Tunc vero Phaëthon cunctis e partibus orbem
Adspicit accensum, nec tantos sustinet aestus ;
Ferventesque auras, velut e fornace profunda.
Ore trahit, currusque suos candescere sentit.
Et neque iam cineres eiectatamque favillam
Ferre potest, calidoque involvitur undique fumo;
Quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus
Nescit; et arbitrio volucrum raptatur equorum.
Sanguine tum credunt in corpora summa vocato,
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.
Tum facta est Libye, raptis humoribus aestu,
Arida; tum Nymphae passis fontesque lacusque
Deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen,
Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.
Nec sortita loco distantes flumina ripas
Tuta manent:mediis Tanaïs fumavit in undis,
Penêosque sene.x, Teuthranteusque Caïcus,
Et celer Ismenos, cum Phocaico Erymantho,