Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 127 -
Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus
Scorpios, et caudâ flexisque utrimque lacertis
Porrigit in spatium signorum membra duorum.
IIuuc puer ut nigri madidum sudore veneni
Vulnera curvata minitantem cuspide vidit;
Mentis inops, gelidâ formidine lora remisit.
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,
Exspatiantur equi: nulloque inhibente per auras
Ignotae regionis eunt; quîique impetus egit,
Hac sine lege ruunt, altoque sub aethere fixis
Incursant stellis, rapiuntque per avia currum.
Et modo summa petunt, modo per decliva viasque
Praecipites spatio terrae propiore feruntur.
Inferiusque suis fraternos currere Luna
Admiratur equos : ambustaque nubila fumant.
Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus;
Fissaque agit rimas, et succis aret ademtis.
Pabula canescunt: cum frondibus uritur arbos:
Materiamque suo praebet seges arida damno.
Parva queror ; magnae pereunt cum moenibus urbes :
Cumque suis totas populis incendia gentes
In cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent:
Ardet Athos, Taunisque Cilis, et Tmolus, et Oete,
Et nunc sicca, prius celeberrima fontibus, Ide,
Virgineusque Helicon, et nondum Oeagrius Hae-
mos.