Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 124^
Ambrosiae succo saturos, praesepibus altis
Quadrupedes ducunt ; adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit, et rapidae fecit patientia flammae.
Imposuitque comae radios, praesagaque luctûs
Pectore sollicite repetens suspiria, dixit :
Si potes hîc saltem monitis parere paternis.
Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris:
Sponte sua properant; labor est inhibere volentes.
Nec tibi directes placeat via quinque per arcus ;
Zonarumque trium contentus fine, polumque
Effugito australem, iunctamque aquilonibus Arcton-
Sectus in obliquum est lato curvamine limes :
Hac sit iter; manifesta rotae vestigia cernes.
Utque ferant aequos et coelum et terra calores,
Nec preme, nec summum molire per aethera
currum.
Altius egressus coelestia tecta cremabis ;
Inferius, terras: medio tutissimus ibis.
Neu te dextej-ior tortum declinet in Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram :
Inter utrumque tene. Fortunae cetera mande ;
Quae iuvet, et melius, quam tu tibi, consulat, opto.
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
Humida nox tetigit : non est mora libera nobis :
Poscimur. EfFulget tenebris Aurora fugatis.