Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 118 --
Aequore pacato, patrias Epidaurius aras
Liiiquit, et hospitio iuncti sibi numinis usus,
Litoream tractu squamae crepitantis arenam
Sulcat: et, innixus moderamine navis, in alta
Puppe caput posuit: donec Castrumque, sacrasque
Lavini sedes, Tiberinaque ad ostia venit.
Hue omnes populi passim, matrumque patrumque
Obvia turba ruit ; quaeque ignes, Troica, servant,
Vesta, tuos: laetoque Deum clamore salutant.
Quâque per adversas navis cita ducitur undas,
Tura super ripas, aris ex ordine factis.
Parte ab utraque sonant, et odorant aéra fumis :
Ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
lamque caput rerum, Romanam intraverat urbem;
Erigitur serpens, summoque adclinia malo
Colla movet, sedesque sibi circumspicit aptas.
Scinditur in geminas partes circumfluus amnis :
Insula nomen habet : laterumque a parte duorum
Porrigit aequales media tellure lacertos.
Hue se de Latia pinu Phoebeïus anguis
Contulit: et finem, specie coeleste resumta,
Luctibus imposuit ; venitque.salutifer Urbi.