Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 117 --
Impulerat levis aura ratem. Deus eminet alte,
Impositaque premens puppim cervice recurvam,
Caeruleas despectat aquas : modicisque per aequor
Ionium Zephyris sexto Pallantidos ortu
Italiam tenuit, praeterque Lacinia templo
Nobilitata Deae, Scylaceaque litora fertur.
Linquit liipygiam, laevàque Amphissia remis
Saxa fugit : dextra praerupta Ceraunia parte,
Eomechiumque legit, Caulonaque, Naryciamque,
Evincitque fretum, Siculique angusta Pelori,
Ilippotadaeque domos regis, Temesesque metalla ;
Leucosiamque petit, tepidique rosaria Paesti.
Inde legit Capreas, promontoriumque Minervae,
Et Surrentino generosos palmite colles,
Herculeamque urbem, Stabiasque, et in otia natam
Parthenopen, et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
Hinc calidi fontes, lentisciferumque tenentnr
Liternum, multamque trahens sub gurgite arenam
Vulturnus , niveisque frequens Sinuessa columbis ,
Minturnaeque graves, et quam tumulavit alumnus,
Antiphataeque domus, Trachasque obsessa palude,
Et tellus Circaea, et spissi litoris Antium.
Hue ubi veliferam nautae advertêre carinam,
(Asper enim iam pontus erat) Deus explicat orbes,
Perque sinus crebros et magna volumina labens,
Templa parentis init, flavum tangentia litus.