Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 116 --
Marmoreumque solum, fastigiaque aurea movit;
Pectoribusque tenus media sublimis in aede
Constitit, atque oculos circumtulit igne micantes.
Territa turba pavet. Cognovit numina castes
Evinctus vitta crines albente sacerdos:
Et, Deus en ! Deus en! linguisque animisque favete,
Quisquis ades! dixit. Sis, o pulcberrime, visus
Utiliter, populosque iuves tua sacra colentes!
Quisquis adest, iussum venerantur numen, et omnes
Verba sacerdotis referunt geminata, piumque
Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
Adnuit his, motisque Deus rata pignora cristis.
Ter repetita dedit vibrata sibila lingua.
Tum gradibus nitidis delabitur, oraque retro
Flectit, et antiquas abiturus respicit aras,
Adsuetasque domos, habitataque templa salutat.
Inde per iniectis adopertam floribus ingens
Serpit humum, flectitque sinus, mediamque per
urbem
Tendit ad incurvo munitos aggere portus.
Restitit hîc, agmenque suum, turbaeque sequentis
Officium placido visus dimittere vultu.
Corpus in Ausonia posuit rate. Numinis ilia
Sensit onus: pressaque Dei gravitate carina
Aeneadae gaudent, caesoque in litore tauro,
Torta coronatae solvunt retinacula navis.