Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 115 -
Finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
Dissidet et variat sententia: parsque negaiidum
Non putat auxiiium; multi renuêre, suamque
Non emittere opem, nec numina tradere suadent.
Dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem,
Umbraque telluris tenebras induxerat orbi:
Quum Deus in somnis opifer consistere visus
Ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
Esse solet, baculumque tenens agreste sinistra,
Caesariem longae dextra deducere barbae,
Et placido tales emittere pectore voces:
Pone metus ; veniam ; simulacraque nostra relin-
quam.
Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,
Perspice, et usque nota visu, ut cognoscere possis.
Vertar in hunc: sed maior ero, tantusque videbor.
In quantum verti coelestia corpora debent.
Extemplo cum voce Deus, cum voce Deoque
Somnus abit: somnique fugam lux alma secuta est.
Postera sidereos Aurora fugaverat ignes:
Incerti, quid agant, proceres ad templa petiti
Conveniunt operosa Dei: quaque ipse morari
Sede velit, signis coelestibus indicet, or ant.
Vix bene desierant, quum cristis aureus altis
In serpente Deus praenuntia sibila misit:
Adventuque suo signumque, arasque, foresque,
8* •