Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 114. —
Aesculapius Romam arcessitur.
{Ovid. Met. XV. 626.)
Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
Pallidaque exsangui squalebant corpora tabo.
Funeribus fessi postquam mortalia ccrnunt
Tentamenta nihil, nihil artes posse medentum;
Auxilium coeleste petunt: mediamque tenentes
Orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,
Utque salutiferà miseris succurrere rebus
Sorte velit, tantaeque urbis mala finiat, orant.
Et locus, et laurus, et, quas habet ilia, pharetrae,
Intremuere simul : cortinaque reddidit imo
Hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit :
Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses;
Et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis.
Qui minuat luctus, opus est ; sed Apolline nato.
Ite bonis avibus, prolemque arcessite nostram!
lussa Dei prudens postquam accepere Senatus,
Quam colat, explorant, iuvenis Phoebeïus urbem ;
Quique petant ventis Epidauria litora, mittunt.
Quae simul incurva missi tetigere carina..
Concilium, Graiosque patres adiere, darentque,
Oravere, Deum, qui praesens funera gentis