Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 112 --
Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferruin.
Nec mora ; ferventi moriens e vulnere traxit.
Ut iacuit resupinus humi, cruor emieat alte ;
Non aliter, quam quum vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenues stridente foramine longe
Eiaculatur aquas, atque ictibus aëra rumpit.
Arborei foetus adspergine caedis in atram
Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.
Ecce! metu nondum posito, ne fallat amantem,
Ilia redit: iuvenemque oculis animoque requirit:
Quantaque vitarit narrare pericula gestit.
Utque locum, et versam cognovit in arbore formam:
(Sic facit incertam pomi color) haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum, retroque pedem tulit; oraque buxo
Pailidiora gerens, exhorruit, aequoris instar,
Quodtremit, e.xigua quum summum stringitur aura.
Sed postquam reraorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos:
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrymis, fletumque cruQri
Miscuit : et, gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe
Nominat: exaudi ; vultusque attolle iacentes!