Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— Ill —
Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe
Egreditur, fallitque suos: adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. Venit, ecce! recenti
Caede leaena bourn spumantes oblita rictus,
Depositura sitini vicini fontis iu unda.
Quam procul ad Lunae radios Babylonia Thisbe
Vidit, et obscurum trepido pede fugit in antrum;
Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.
Ut lea saeva sitim multa compescuit unda,
Dum redit in sylvas, inventos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Serius egressus vestigia vidit in alto
Pulvere certa ferae, totoque expalluit ore
Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam
Reperit; Una duos nox, inquit, perdet amantes!
E quibus ilia fuit longâ dignissima vita.
Nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metûs qui iussi nocte venires,
Nec prior hue veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O, quiçunque sub hac habitatis rupe, leones!
Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactae secum fert arboris umbram.
Utque dedit notae lacrymas, dedit oscula, vesti :
Accipe nunc, inquit, nostri quoque sanguinis haustus!