Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 107 -
Ponit anus. Mensae sed erat pes tertius impar;
Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum
Sustulit : aequatam mentae tersere virentes.
Ponitur hîc bicolor sincerae bacca Minervae,
Conditaque in liquida corna autumnalia faece,
Intubaque, et radix, et lactis massa coacti,
Ovaque, non acri leviter versata favillâ;
Omnia fictilibus. Post haec caelatus eadem
Sistitur argilla crater, fabricataque fago
Pocula, quâ cava sunt, flaventibus illita ceris.
Parva mora est ; epulasque foci misere calentes :
Nec longae rursus referuntur vina senectae,
Dantque locum mensis paullum seducta secundis.
Hîc nux, hîc mixta est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris.
Et de purpureis collectae vitibus uvae.
Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
Accessere boni, nec iners pauperque voluntas.
Interea, quoties haustum cratera repleri
Sponte sua, per seque vident succrescere vina,
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon,
Et veniam dapibus, nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimae custodia villae.
Quem Dis hospitibus domini mactare parabant:
Ille celer penna tardos aetate fatigat ;