Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 102 -
Clamque per immensas puppe feruntur aquas.
Mirus amor iuvenum, quamvis abiere tot anni,
In Scythia magnum nunc quoque nomen habet.
Daedalus et Icarus.
{Ovid. A. A. II 21.)
Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos,
Audacem pennis reperit ille viam.
Daedalus ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum semivirumque bovem:
Sit modus exsilio, dixit, iustissime Minos ;
Accipiat cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, sit mihi posse mori.
Da reditum puero, senis est si gratia vilis:
Si non vis puero parcere, parce seni.
Dixerat haec; sed et haec, et multo plura licebat
Dicere : regressus non dabat ille viro.
Quod simulac sensit. Nunc, o! nunc, Daedale, dixit,
Materiam, qua sis ingeniosus, habes.
Possidet, en ! terras, et possidet aequora Minos :
Nec tellus nostrae, nec patet unda fugae.
Restât iter coelo : coelo tentabimus ire !
Da veniam coepto, luppiter alte, meo!
Non ego sidereas affecto tangere sedes;