Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 101 --
Presseruntque suo littora saeva pede.
Pai- fuit his aetas, et amor : quorum alter Orestes,
Alter erat Pylades. Nomina fama'tenet.
Protinus immitem Tri viae ducuntur ad aram,
Evincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
Ambiat ut fulvas infula longa comas.
Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis ,
Dum tardae caussas invenit usque morae ;
Non ego crudelis, iuvenes, ignoscite, dixit;
Sacra suo facio barbariora loco.
Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis?
Quove parum fausta puppe petistis iter?
Dixit : et, audito patriae pia nomine virgo,
Consortes urbis comperit esse suae.
Alter at e vobis, inquit, cadat hostia ; sacri
Ad patrias sedes nuntius alter eat.
Ire iubet Pylades carum periturus Oresten.
Hie negat: inque vicem pugnat uterque mori.
Exstitit hoc unum, quo non convenerit illis ;
Cetera par concors et sine lite fuit.
Dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris ;
Ad fratrem scriptas exarat ilia notas.
Ad fratrem mandata dabat, cuique ilia dabantur,
(Humanos casus adspice!) frater erat.
Nec mora; de templo rapiunt simulacra Dianae,