Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 99 --
Perque iiovos pontes subter labentibus undis
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
Tunc neque se pandi possunt delphines in auras
Tollere: conantes dura coërcet Hieras.
Et quaravis Boreas iactatis insonet alis,
Fluctus in obsesso gurgite nullus erit ;
Inclusaeque gelu stabunt, ut raarmore, puppes:
Nec poterit rigidas findere remus aquas.
Descriptio Veris.
[Ovid. Trist. III. 12. 5.)
Iam violas puerique legunt hilaresque puellae,
Rustica quas nullo terra serente gerit.
Prataque pubescunt variorum flore colorum,
Indocilique loquax gutture vernat avis.
Utque make crimen matris deponat hirundo,
Sub trabibus cunas parvaque tecta facit.
Herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,
Exserit e tepida molle cacumen hurao.
Otia nunc adsunt: iunctisque ex ordine ludis
Cedunt verbosi garrula bella fori.
Usus equi nunc est, levibus nunc luditur arrais :
Nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus.
Non mare concrescit glacie : nec, ut ante, per Istrum
Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.